- CHRONICA
- CHRONICAvide Paralipomena. Alias Chronica, unum ex tribus Historiae iustae generibus> Haec enim aut portionem temporis aliquam repraesentat, aut personam singularem memoriâ dignam, aut actionem aliquam, seu rem gestam ex illustrioribus. Primum Chronica seu Annales, secundum Vitas; tertium Relationes, vocat Verulamius. Inter quae Chronica celebritate et nomine excellere videntur; Vitae autem fructus et exemplis; Relationes rursus sinceritate et veritate. Chronica namque amplitudinem actionum publicarum vel personarum facies externas et in publicum versas proponunt; Minora autem, quae tum ad res, tum ad personas pertinent, omittunt, et silentio involvunt. Cum vero id artificii divini sit proprium, ut maxima e minimis suspendat, fit saepenumero, ut huiusmodi Historia, maiora tantum persecuta, negotiorum pompam potius et soleunia, quam eorum veros fomites et texturas subtiliores ostendat; Quin eriam, ersi consilia ipsa addat et immiscear, tamen gtranditare gaudens, plus gravitatis ac prudentiae, quam revera habent, humanis actionibus aspergat: ut Satyra aliqua possit esse verior humanae vitae tabula, quam nonnula ex eiusmodi Historiis. Qui defectus proin quo modo sarciendus sit, vide Franc. Baconum de Verulamio Augment. Scient. l. 7. c. 7 et supra, ubi de Annalibus Livii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.